ArhivPro Portal


Kralj Sigismund nalaže Čazmanskom i Požeškom kaptolu, da pošalju svoje izaslanike, u prisustvu kojih će kraljev izaslanik označiti međe između posjeda grada Vaaždina te posjeda zgrabačkog biskupa Ivana i zagrebačkog kaptola

Signatura: V-37
Datum izdavanja: 17.08.1429.
Mjesto izdavanja: Požun

transkript

test


Transkript
Commissio propria domini regis. Sigismundus Dei gracia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Bobemie, Dalmacie, Croacie et cetera rex fidelibus nostris Chasrnensi et de Posega ecclesiarum capitulis salutem et graciam. Quia fidelis noster magister Fabianus maioris cancellarie nostre prothonotarius pro nomine nostro regio per nos ad quasdam metales erecciones, cöhsignaciones, reuisiones et demon- straciones, que inter ciues et hospites ciuitatis spectabilis et magnifici Her- niani, Cilie et Zägorye comitis regnique nöstri Sclauonie bani, Warosd ocate actores ab vna, et inter reuerendum in Christo patreni dominum Johannem episcopum Zagrabiensem et cetera et capitülum loci eiusdem, vti in causam flttractos, ab alia partibus octauo die festi beati Jacobi apostoli proxime preteriti coram vestris testimoniis fieri debuisset deputatus, aliis nostris agendis occupatus accedere non potuit. Ideo nos pro peffeccione ereceionis demonstracionis, consignacionis et reuisionis metarum prescriptarum alios homines nostros regios infrascriptos duximus deputandos, committentes fi- delitati vestre firmiterque precipientes mandamus, quatenus vestros mittatis homines pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus magistri Paulus de larna vel Johannes de Megywrechye secrete cancellarie nostre maiestatis notarii, sin magister Georgius de Hrascyan, seu Paulus litteratus filius Nicolai de dicta larna, siue Georgius litteratus notarius predicte ecclesie Chasmensis, aliis absentibus, homo noster octauo die festi natiuitatis beate Marie Virginis gloriose^termino videlicet per nos pro premissorum perfeccione deputato et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus prescriptas metales erecciones con- signaciones, demonstraciones et reuisiones omnino iuxta condnenciam pre- dictarum litterarum nostrarum adiudicatoriarum superinde confectarum fa- ciat, perficiat et exequatur. Et post hec huiusmodi reambulacionis nietarum- que ereccionis et renouacionis, consignacionis et demowstraeionis seriem, vt fuerit expediens, ad octa vas in dictis aliis litteris nostris adiudicatoriis nomi- natas nostre personali maiestati fideliter rescribatis et aliud non facturi. Datum Posonii feria quarta proxima post festum assumpcionis beate Marie Virginis, anno domini MCCCCXX nono, regnorum nostrorum anno Hungarie et cetera XLIII, Romanorum XIX et Bohemie decimo.

R a. fasc. V. br, 38. Vel. 300x159. Papir nešto oštećen od pregibanja. Pecat od crvenog pečatnog voska nešto istrgan o. 5 cm pritisnut ispod teksta u sredini.